라틴어 문장 검색

nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 58)
redde vicem, nec rara tui monimenta laboris accipiant nostrae, grata futura, manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum, ecquid ab his ipsis admoneare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 512)
non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 14)
si minus, invito te quoque gratus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 114)
Littera sera quidem, studiis exculte Suilii, huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, qua, pia si possit superos lenire rogando gratia, laturum te mihi dicis opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 81)
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 818)
parva quidem fateor pro magnis munera reddi, cum pro concessa verba salute damus, sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, et finem pietas contigit illa suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 819)
nulla mihi cura est, terra quo mittar ab ista, hac quia, quam video, gratior omnis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 143)
tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1427)
quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, quam domus Augusto continuata foro, quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum, quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 156)
morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est Hellespontiaco victima grata deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권247)
at felix vates, ut dis gratissima vixit, possidet hunc Iani sic dea mense diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권328)
vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권83)
parva petunt manes, pietas pro divite grata est munere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권338)
dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)

SEARCH

MENU NAVIGATION