라틴어 문장 검색

audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod defensores suos semper in praecipitem locum favore tollat, deinde in ipso discrimine periculi destituat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 175:1)
nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur, qua data in tam praecipitem casum res publica esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 265:2)
haud segnius quam fide populi Romani dignum fuit exercitus Tusculum ductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 347:1)
numquid enim socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos annos gesta sit quibus praeter patricios nemo tribunus militum fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 392:2)
adversus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emoverent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 404:1)
neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque vires augent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 64:1)
consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius perficiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 189:1)
adeo praecipiti turba obtriti plures quam ferro necati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 238:2)
propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis corporibus hostium superstatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 243:3)
oblitus itaque imperii patrii consulumque edicti, praeceps ad id certamen agitur, quo vinceret an vinceretur haud multum interesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 85:2)
Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos duxerat in primam aciem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:1)
ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 338:1)
nec segnius a Romanis pugna initur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:3)
simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum ab utra parte victoria inciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 567:1)
locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 110:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION