라틴어 문장 검색

Nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur, sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 1:6)
Ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra, et ita scrobes adobruentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:3)
Multi tamen ordines ita disponunt, ut per rectam lineam binos pedes aut ut plurimum, ternos inter semina relinquant, transversa rursus laxiora spatia faciant,per quae vel fossor vel arator incedat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:3)
Unum tamen huic consitioni Mago Carthaginiensis adicit,ut semina ita deponantur, ne protinus totus scrobis terra compleatur, sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:2)
Sic enim putat vitem cogi deorsum agere radices.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:3)
Nam consistens in semiplenis scrobibus nimiushumor, antequam convalescant, semina necat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 4:6)
Quare utilius existimo, repleri quidem scrobes stirpe deposita, sed cum semina comprehenderint, statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari, et recisis radiculis, si quas in summo solo citaverint, post paucos dies obrui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:1)
Sic enim utrumque incommodum vitabitur, ut nec radices in superiorem partem evocentur, neque immodicis pluviis parum valida vexentur semina.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 5:2)
Ubi vero iam corroborata fuerint,nihil dubium est, quin caelestibus aquis plurimum iuventus Itaque locis, quibus clementia hiemis permittit, adapertas vites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:1)
De qualitate autem seminum inter auctores non convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 6:2)
Et nunc tamen hoc adicio, esse quosdam agros, in quibus non aeque bene translata semina quam immota respon- deant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 7:1)
Depositam ergo stirpem, id est, malleolum vel vivi- radicem,formare sic convenit, ut vitis sine pedamine consistat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 7:4)
Itaque posito semini arundo adnectitur, quae velut infantiam eius tueatur atque educet, producatque in tantam staturam, quantam permittit agricola.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 8:3)
. Sed haec bracchia non statim primo anno tam procera submittuntur, ne oneretur exilitas vitis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 10:1)
Deinde ex bracchiis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet, atque ita totam vitem omni parte in orbem diffundi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION