라틴어 문장 검색

Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:2)
Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, volumus quidem certe, senes fieri, multo ante a te didicerimus quibus facillime rationibus ingravescentem aetatem ferre possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 8:2)
moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senectutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 10:8)
ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:1)
quaestor deinde quadriennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de donis et muneribus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 14:5)
ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 21:6)
nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:3)
apud Lacedaemonios quidem ei, qui amplissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur, senes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:4)
nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:7)
quid iuris consulti, quid pontifices, quid augures, quid philosophi senes?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:1)
manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:3)
tum senex dicitur eam fabulam quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudicibus quaesisseque num illud carmen desipientis videretur, quo recitato sententiis iudicum est liberatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 29:6)
quamquam in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 31:2)
nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat respondere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 32:1)
ut enim adulescentibus bona indole praeditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum praeceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION