라틴어 문장 검색

haec hodieque praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 64:2)
qui, ubi circumspexit, quaeque fecit quaeque facturus est, et conscientiam suam plenam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 81:3)
Bonus princeps sibi dominatur, populo servit, nullius sanguinem contemnit :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:18)
Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 67:3)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
Scio rem non esse in nostra potestate nec ullum adfectum servire, minime vero eum, qui ex dolore nascitur ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 117:1)
Excessit filius tuus terminos, intra quos servitur, excepit illum magna et aeterna pax.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:1)
Non est molestum servire, ubi, si dominii pertaesum est, licet uno gradu ad libertatem transire.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 118:7)
Commota enim semel et excussa mens ei servit quo impellitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 41:3)
Deinde omnes istae feritate liberae gentes leonum luporumque ritu ut servire non possunt, ita nec imperare;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 83:1)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Perniciosa est servientibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:2)
Sed cum utilis sit servientibus adfectuum suorum et huius praecipue rabidi atque effreni continentia, utilior est regibus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 101:1)
" Nihil cogor, nihil patior invitus nec servio deo sed assentior, eo quidem magis, quod scio omnia certa et in aeternum dicta lege decurrere.
(세네카, De Providentia, book 1 59:6)
Adsuescamus ergo cenare posse sine populo et servis paucioribus servire et vestes parare in quod inventae sunt et habitare contractius.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION