라틴어 문장 검색

Sic enim cognoscemus, quemadmodum superparticulari et superpartienti et cunctis aliis princeps erit species multiplicis et quaedam alia simul inspiciemus et ad subtilitatem tenuissima et ad scientiam utilissima et ad exercitationem iucundissima.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptio, per quam docetur ceteris inaequalitatis speciebus antiquiorem esse multiplicitatem. 1:3)
Fac rursus idem de duplicibus, ut sit primus primo aequalis, id est uni, secundus primo et secundo, id est uni et duobus, qui sunt tres, tertius primo, id est uni, duobus secundis, id est iiij, et tertio, id est iiij, qui simul viiij fiunt, et venit haec formula.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 6:2)
apparuit, arithmeticam vim geometrica atque musica esse antiquiorem et quod inlata non has simul inferret, sublata vero perimeret.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod primum de ea, quae vocatur arithmetica proportionalitas, dicendum sit 2:2)
In triplici quoque dispositione simul diapente et diapason symphonia componitur servans sesqualteram et duplicem rationem, quod subiecta descriptio docet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quare dicta sit armonica medietas ea, quae digesta est 6:1)
qui senarius ad binaria triplus est, et diapason simul et diapente consonantiam sonant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De geometrica armonia 2:6)
Namque viij ad vj et xiiij ad xij comparati sesquitertiam proportionem reddunt, et simul diatessaron consonantiam;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:20)
Nec mercibus undique lectis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 14:1)
— Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 2:10)
ac simul ita modulata est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:18)
Simul, cum omne disputationis tuae latus indubitata fide constiterit, nihil de sequentibus ambigatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:10)
morem, inquit, geram tibi, simulque sic orsa est:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:2)
ille eminus manens totum simul iactis radiis intuetur, hic uero cohaerens orbi atque coniunctus circa ipsum motus ambitum rotunditatem partibus comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:21)
Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:4)
Non enim totum simul infinitae licet uitae spatium comprehendit atque complectitur, sed futura nondum, transacta iam non habet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:9)
Nec rerum iudicia confundit unoque suae mentis intuitu tam necessarie quam non necessarie uentura dinoscit, sicuti uos cum pariter ambulare in terra hominem et oriri in caelo solem uidetis, quamquam simul utrumque conspectum tamen discernitis et hoc uoluntarium illud esse necessarium iudicatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 3:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION