라틴어 문장 검색

ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
sita Anticyra est in Locride laeva parte sinum Corinthiacum intranti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 370:1)
sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos passus introrsus retractus, paulo plus passuum mille et ducentos in latitudinem patens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 611:2)
huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:1)
ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:2)
cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha8)
in Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam terrestremque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 451:2)
Hasdrubal, dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum errorem volvens haud multum processisset, substitit, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset, transiturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 696:1)
segetibus tamen, quae iam prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis Scotussam copias reducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 68:2)
inde classem in Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae posita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 71:2)
inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad se iretur et intra Rhium - fauces eae sunt Corinthii sinus - opprimerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 104:2)
inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos, ut adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Eruthras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt, escensionem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 113:1)
Sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 218:1)
Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 25:2)
Ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION