라틴어 문장 검색

Nec desunt internationales conatus in Nationes ad prosperitatem progredientes, qui oeconomica subsidia quibusdam politicis actionibus “procreationis salutis” subdunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:2)
Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes capitales praebent:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:6)
“Animadvertimus societates sic operantes saepe esse multinationales, quae hic faciunt quod in Nationibus progressis vel in primo mundo, qui dicitur, agere non sinuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 66:7)
Nationes progressae oportet partes agant, ut hoc debitum solvatur, magna ex parte vim non renovabilem insumptam minuentes et subsidia in indigentiores Nationes conferentes, ad politicas actiones progressionisque tolerabilis incepta sustinenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 67:4)
54. Digna quae notetur est debilitas politicae actionis internationalis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 70:1)
Si quis extrarius mundi societatem inspiceret, prae tali agendi ratione obstupesceret, quae nonnumquam sui videtur interemptrix.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 71:5)
Illud requiritur ut politica actio sudiosius in arcendas solvendasque causas convertatur, quae novas contentiones parere possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:4)
Dei haec praesentia, quae efficit ut quidquid est maneat et augeatur, est continuatio “actionis qua dat esse”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:4)
Qualitatis novitas quae cuiusdam rei personalis ortum intra materialem universum complectitur, directam Dei actionem, vocationem peculiarem ad vitam nec non ad necessitudinem cuiusdam “Tu” cum altero “tu” requirit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 103:4)
Cum natura proponitur et consideratur solummodo lucri emolumentique obiectum, inde oriuntur gravia societati consectaria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 104:2)
Idcirco de ambitu sollicitudo requiritur, quae cum sincero in homines amore nectitur atque cum continuato studio erga societatis quaestiones.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:7)
Quod privata proprietas postferatur bonis cunctis destinatis, ideoque ius universale habetur eis fruendi, exstat “aurea regula” socialis actionis atque “primum principium rei ethicae socialis”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:4)
“Nec vere dignum homine esset genus progressionis, quod hominis iura, personam, societatem, oeconomiam et artem rei publicae administrandae, simulque Nationum et populorum iura non coleret nec proveheret”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:10)
Adest modus hominis vitam actionemque intellegendi qui aberravit atque rebus contradicit usque ad eas corrumpendas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 136:2)
Hac in consideratione proponimus ut praecipuum paradigma technocraticum inspiciamus atque locum quem in eo habet homo eiusque actio in mundo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 136:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION