라틴어 문장 검색

stare simul casu Troiae duo fata videres:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권238)
Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater carpebant socias Mercuriusque vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권296)
"aurea possedit socio Capitolia templo mater et, ut debet, cum Iove summa tenet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권47)
quae mora sit sociis, miratur Agenore natus, vestigatque viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 7:2)
At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores inpietatis habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:1)
At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno iunge deam patruo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:11)
socii rapuere iacentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:4)
Primus vidisse putatur et primus sociis visum ostendisse cruorem et "meritum" dixisse "feres virtutis honorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 39:4)
Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:1)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
Conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis appellatque tori sociam, acclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 32:15)
Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum, hospitis adventu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 12:5)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
"Non impune feres" rector maris inquit et omnes inclinavit aquas ad avarae litora Troiae, inque freti formam terras complevit opesque abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:3)
quam dura ad saxa revinctam vindicat Alcides promissaque munera, dictos poscit equos, tantique operis mercede negata bis periura capit superatae moenia Troiae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION