라틴어 문장 검색

da, da per auras curribus patriis vehi, committe habenas, genitor, et flagrantibus ignifera loris tribue moderari iuga:
(세네카, 메데아 1:9)
Audax nimium qui freta primus rate tam fragili perfida rupit terrasque suas posterga videns animam levibus credidit auris, dubioque secans aequora cursu potuit tenui fidere ligno inter vitae mortisque vias nimium gracili limite ducto.
(세네카, 메데아 6:1)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
sic face tristem pallida lucem funde per auras, horrore novo terre populos inque auxilium, Dictynna, tuum pretiosa sonent aera Corinthi.
(세네카, 메데아 12:22)
ego inter auras aliti curru vehar.
(세네카, 메데아 15:37)
Leues aurae zephyrique leves, tectam quondam nube aetheria qui vexistis raptam saevae virginis aris Iphigeniam, hanc quoque tristi procul a poena portate, precor, templa ad Triviae.
(세네카, 옥타비아 14:31)
Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit rectusque purum verticem caelo tulit et summam in auras fusus explicuit comam?
(세네카, 오이디푸스 4:23)
nos liquit animus, ipse quae ritus senis artesque norat stupuit, intrepidus parens audaxque damno convocat Ditis feri exangue vulgus, ilico ut nebulae leves volitant et auras libero caelo trahunt.
(세네카, 오이디푸스 7:38)
vere florifero virens reparabit herbas, spiritus puros dabit vitalis aura, veniet et silvis decor;
(세네카, 오이디푸스 7:54)
lenis et modice fluens aura nec vergens latus ducat intrepidam ratem;
(세네카, 오이디푸스 11:44)
hac, Aegalei qua nemus alta texitur alno, qua prata iacent quae rorifera mulcens aura Zephyrus vernas evocat herbas, ubi per graciles levis Ilisos labitur agros piger et steriles amne maligno radit harenas;
(세네카, 파이드라 1:4)
nunc dimissi nare sagaci captent auras lustraque presso quaerant rostro, dum lux dubia est, dum signa pedum roscida tellus impressa tenet.
(세네카, 파이드라 1:14)
stant hispidae auris, orbibus varius color, et quem feri dominator habuisset gregis et quem sub undis natus:
(세네카, 파이드라 15:18)
talis per auras non suum agnoscens onus Solique falso creditum indignans diem Phaethonta currus devio excussit polo.
(세네카, 파이드라 15:40)
has ego auras ore pestifero traho?
(세네카, Phoenissae 224:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION