라틴어 문장 검색

iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 86:1)
ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 185:1)
non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 181:1)
cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto certamine abire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 216:2)
ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante moverent quam ipse ad eos venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 230:1)
inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad mare pertinentes evastat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 329:2)
in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis, Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 351:1)
exciderat pacis mentio ex omnium animis et in stationes non ultra quieturi discurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 445:1)
altiora loca et difficilia aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 450:3)
numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 113:2)
itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 116:1)
postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere, et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 117:2)
navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 301:1)
nocte in valle a conspectu hostium aversa, quantum multitudinem locus occulere poterat, condidit caetratorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 324:2)
caetrati ita quantum latitudo vallis patiebatur instructi sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 329:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION