라틴어 문장 검색

nec tamen a Cossutio solum de his rebus scripta sunt desideranda sed etiam a G. Mucio, qui magna scientia confisus aedis Honoris et Virtutis Marianae cellae columnarumque et epistyliorum symmetrias legitimis artis institutis perfecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말61)
utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장23)
Cum vero neque moribus neque institutis scriptorum praestantibus tribuantur honores, ipsae [autem] per se mentes aeris altiora prospicientes memoriarum gradibus ad caelum elatae aevo inmortali non modo sententias sed etiam figuras eorum posteris cogunt esse notas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말49)
primusque Berosus in insula et civitate Coo consedit ibique aperuit disciplinam, post ei studens Antipater iterumque Athenodorus, qui etiam non e nascentia sed ex conceptione genethlialogiae rationes explicatas reliquit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장5)
Omnis autem est machinatio rerum natura procreata ac praeceptrice et magistra mundi versatione instituta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장17)
itaque comparaverunt, ut essent expeditiora, alia machinis et earum versationibus, nonnulla organis, et ita quae animadverterunt ad usum utilia esse studiis, artibus, institutis, gradatim augenda doctrinis curaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장20)
CCCLX pedis I S. Cum ergo foraminis magnitudo fuerit instituta, describatur scutula, quae graece περίτρητοσ appellatur, cuius longitudo foraminum vel, latitudo duo et sextae partis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장20)
Eadem epistula et non studere te et studere significat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 1:1)
et alioqui tam immodice epistulam extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 16:2)
atqui multi inter illa non student, propter quae studendum est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:8)
Quae vero amoris student vacare solatiis, suae videntur probitatis incremento studere et aliorum profectui deservire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:13)
sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 8 7:5)
Negat enim te studere, sed est tam polita quam nisi a studente non potest scribi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 13 2:1)
Aput Blandum diutius quam aput Fuscum Arellium studuit, sed cum iam transfugisset, eo tempore quo eloquentiae studebat non eloquentiae causa.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 5:4)
Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 10장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION