라틴어 문장 검색

simul illud gaudeo, quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab obtrectatione et invidia, quae solet lacerare plerosque, uti ea non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam conciliare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:3)
itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:1)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
Lentulum P. Lentulum Suram longe praestitit et me adulescentem nactus octo annis minorem quam erat ipse multos annos in studio eiusdem laudis exercuit et tecum simul, sicut ego pro multis, sic ille pro Appio Claudio dixit paulo ante mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 2:2)
postea quantum detraxit ex studio tantum amisit ex gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:6)
P. Murena mediocri ingenio, sed magno studio rerum veterum, litterarum et studiosus et non imperitus, multae industriae et magni laboris fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:1)
Noster item aequalis D. Silanus vitricus tuus studi ille quidem habuit non multum sed acuminis et orationis satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:1)
Q. Pompeius A. F., qui Bithynicus dictus est, biennio quam nos fortasse maior, summo studio discendi multaque doctrina, incredibili labore atque industria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:2)
fuit enim mecum et cum M. Pisone cum amicitia tum studiis exercitationibusque coniunctus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 2:4)
Itaque studio huic non satis fecit, officio vero nec in suorum necessariorum causis nec in sententia senatoria defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 1:2)
Nam et didicit et omissis ceteris studiis unum id egit seseque cotidianis commentationibus acerrime exercuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:7)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
ac si, ut cogitata praeclare eloqui possent, non nulli studio et usu elaboraverunt, cuius te paene principem copiae atque inventorem bene de nomine ac dignitate populi Romani meritum esse existimare debemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장10)
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni genero meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:1)
industriam non sum expertus, studium certe fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 81장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION