라틴어 문장 검색

Proxime cum apud centumviros in quadruplici iudicio dixissem, subiit recordatio egisse me iuvenem aeque in quadruplici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 1:1)
An, quae oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impellitur aut resorbetur, hac modicus hic umor vicibus alternis supprimitur egeritur?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 7:1)
Quod me recordantem miseratio subit, quantum vigiliarum quantum laboris exhauserit frustra.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 7:1)
vitem quattuor columellae Carystiae subeunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:3)
Me vero ad hoc studium impellit domesticum quoque exemplum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:4)
Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
sequitur vulgus attonitum, quodque in pavore simile prudentiae, alienum consilium suo praefert, ingentique agmine abeuntes premit et impellit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 7:2)
Inde non loci devexitate, sed ipsa sui copia et quasi pondere impellitur, fons adhuc et iam amplissimum flumen, atque etiam navium patiens;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 3:1)
nonne videtur ipsa lex eos qui dissentiunt in contrariam partem vocare cogere impellere?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 20:5)
subruit montes, et decidentium mole pluribus locis clausus, dum amissum iter quaerit, impulit tecta ac se super ruinas eiecit atque extulit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 3:2)
Utrumque dilexi, miratus sum magis quem tu reprehendis, atque ita miratus ut non putarem satis umquam posse laudari, cuius nunc mihi subeunda defensio est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 2:1)
tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 4:2)
ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:3)
Hoc altero die, hoc tertio, hoc pluribus, donec homines innutritos mari subiret timendi pudor.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:1)
An subit et tecta callidus arte nocet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 23)

SEARCH

MENU NAVIGATION