라틴어 문장 검색

simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
ubi cum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor quamvis audaci facinori deerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 599:2)
virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 519:1)
novam inexpertamque eam potestatem eripuere patribus nostris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 569:1)
nisi patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus civium quam adversus hostium arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 22:2)
ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere, et quoniam consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 143:1)
hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iovis, quam vetustate dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 218:1)
faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 363:2)
an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 452:3)
haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus esset, occupaverat cogitationes hominum, donec ubi diu alternis Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 624:1)
eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:3)
quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Veios communi animo consilioque omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Veientibus negasse quia unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 197:1)
Romanis solum eo convenientibus ex agris qui aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio voluntariis confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam eripique ex hostium manibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 492:2)
quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si reciperatam ipsi deserimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 538:1)
cui iudicio eum mors, adeo opportuna ut voluntariam magna pars crederet, subtraxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION