라틴어 문장 검색

ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare et supplicio dignum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 31:1)
quod ad Carthaginienses hostes Hannibalemque attineret, prospera modo essent, sicut speraret, futura, Gallicum et omitti tuto et differri posse, ultionemque eam fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 319:1)
itaque tantus omnis terror invaserat ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 61:1)
itaque extemplo traditur ad supplicium, adiectique poenae ceteri iuxta insontes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 68:3)
qui loco cessisset, in eum servili supplicio animadversurum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 177:2)
et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes inritent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 327:1)
ira deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 344:1)
itaque daret operam ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem Syracusas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 403:1)
conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 175:1)
tanta aviditas supplicii expetendi, tanta sanguinis nostri hauriendi est sitis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 187:1)
De supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium Claudiumque conveniebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 205:1)
ita de iis quoque qui Calibus erant sumptum supplicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:3)
quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 221:1)
cum senatus Campanorum deligatus esset ad palos, ut securi feriretur, litteras a senatu missas Q. Fulvius consul, quibus iubebatur parcere, antequam legeret, in sinu posuit et lege agi iussit et supplicium peregit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVI Periocha8)
sensere Salapitani fraudem, et ab ira non defectionis modo sed etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti, remisso retro nuntio - perfuga autem Romanus erat - ut sine arbitro milites quae vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in stationibus disponunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 425:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION