라틴어 문장 검색

Non secus ibi quam in nemore iaceas, imbrem tantum tamquam in nemore non sentias.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 39:2)
sed licet cessaverint illae tempestate detentae, tu tamen meruisti ut acceptum tibi fieret, quod quo minus exhiberes, non per te stetit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 3:2)
Hic assiduae tempestates et crebra diluvia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 1:2)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
sed nullum in proximo suffugium aut imbris aut solis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 39 2:2)
Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis Et denso mixtas perferet imbre nives?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 911)
Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus, Damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae - Sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent, Et peragam partes anulus ille viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1512)
illa oculos in humum deiecta modestos Spargebat teneros flebilis imbre sinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 639)
utque erat e somno tunica velata recincta, nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, indigno teneras imbre rigante genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:367)
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva imbribus, atque annos sicca fuisse novem, cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:468)
saepe feres imbrem caelesti nube solutum, frigidus et nuda saepe iacebis humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 9:2)
tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 86:2)
nunc, nobile signum, nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:5)
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, mixta tenax segeti crescere lappa solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION