라틴어 문장 검색

fuit autem prior lectio 'frigusque calorque', ut Plautus "neque frigus neque calor metuo neque ventum neque grandi- nem":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3443)
Quod frigus aeris tolerabilius viris ferunt, facit hoc suum frigus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 12:1)
utrumque enim in unum exitum cadit, sicut et de calore et de frigore urere dicimus, ut est aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 928)
nam et frigoris finis est caloris initium, et summus calor frigoris est principium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 933)
ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum acre fluit frigus, non privam quamque solemus particulam venti sentire et frigoris eius, sed magis unorsum, fierique perinde videmus corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res verberet atque sui det sensum corporis extra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 10:12)
bis quae solem bis frigora sensit quae bis et dierum calorem et noctium senserit frigora:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 481)
acrior pro 'acris', ut "iam senior". aut boreae penetrabile frigus adurat 'adurat' et ad solem et ad frigus perti- net:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 931)
nam et timor pro frigore et frigus pro timore ponitur, ut in Terentio uxorem tuam pavitare aiunt non timere, sed laborare frigoribus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 927)
Et quamuis ferrum soleat torpere rigore Frigoris et brume soleat redolere pruinam, Hoc hyemem nescit, frigus natale relinquens, Vsurpatque sibi risus et gaudia ueris Et faciem prati pretendit ymagine florum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:13)
ante focum si frigus erit s. m. i. v. non frigori calorem opposuit, sed messem, quae est tempore caloris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 701)
frigore saxa rumperet unus enim est, ut diximus, effectus et caloris et frigoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1351)
ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior frigoris vis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 577:1)
Quod si frigore hiemis herbae defecerint, tecto contineantur, ac neque opere neque cursu exerceantur, neque frigori committantur, nec in angusto clauso, ne aliae aliarum conceptus elidant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:1)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)
Jam quoque torpentem qui infelix suspicit Arcton, Brumamque aeternam frigusque perambulat, ursae Horridus exuviis, Gulielmi ingenti facta Describit sociis, pugnataque in ordine bella Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat. En!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION