라틴어 문장 검색

per se deforme vel non in coetu vomere, in coetu etiam non populi, populi etiam non Romani vel si nullum negotium ageret, vel si non publicum vel si non magister equitum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 162:4)
non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 249:4)
togatis excellit Afranius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 101:1)
et cum illi, qui cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 139:1)
nec immerito M. Tullius hunc optimum effectorem ac magistrum dicendi vocat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 163:3)
ut enim illa in coetu vero populi Romani, negotium publicum gerens, magister , ., multa membra (sensus enim sunt alii atque alii), sed unam circumductionem, ita paulum morandum in his intervallis, non interrumpendus est contextus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 186:2)
postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 4:2)
quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 42:2)
usus est hac ratione M. Tullius, et iam clarum meruisset inter patronos, qui tum erant, nomen, in Asiam navigavit seque et aliis sine dubio eloquentiae ac sapientiae magistris, sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus formandum ac velut recoquendum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 114:2)
quin illi (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 217:1)
Adherbal cum paucis equitibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장4)
Non adtingam tragicos nec togatas nostras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 8:4)
Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 9:1)
At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 8:6)
at mehercules, si turpe est magistrum huius rei quaerere, illud desperandum est, posse nobis casu tantum bonum induere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION