라틴어 문장 검색

inter enim fugit ac penetrat per rara viarum, non igitur multis offensibus in remorando haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:3)
Forsitan ex ipso veniens trahat aeëre quaedam corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:7)
hac ire fatendumst et penetrare mari penitus res cogit aperto atque efflare foras ideoque extollere flammam saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:8)
denique per dissaepta domorum saxea voces pervolitant, permanat odor frigusque vaposque ignis, qui ferri quoque vim penetrare sueëvit, denique qua circum caeli lorica coeërcet, morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:8)
ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit, at coria et carnem trahit et conducit in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 31:4)
nam penetrare alio sonitus alioque saporem cernimus e sucis, alio nidoris odores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 32:4)
in manibus vero nervi trahere et tremere artus a pedibusque minutatim succedere frigus non dubitabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:8)
Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, a Servilio Servilianus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 27:1)
Audi igitur, quanta indignatio de servi supplicio caelum penetraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:5)
Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluvialis est copia?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:2)
tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
Praecinctura me decepit, iocatus in Caesarem, qui ita toga praecingebatur ut trahendo laciniam velut mollis incederet, adeo ut Sylla tamquam providus dixerit Pompeio:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 9:3)
Cum multi Severo Cassio accusante absolverentur, et architectus fori Augusti expectationem operis diu traheret, ita iocatus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 9:1)
Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:1)
Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem Quassantemque utroque caput crassumque cruorem Ore eiectantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION