라틴어 문장 검색

Homines enim cautos reddit, et securitati suae consulentes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:11)
Attamen hoc ipsum regibus proprium est, qui in supremo gradu collocati non habent ad quod aspirent, id quod animos eorum reddit languidiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:3)
Atque e contra habent phantasmata plurima periculorum et umbrarum volitantium, id quod animos eorum reddit minus serenos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:4)
Hinc etiam emanat et alter ille effectus, quem Scriptura regibus tribuit, ut cor regis sit inscrutabile.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:5)
Etenim suspicionum multitudo, et absentia affectus alicuius praedominantis qui reliquis imperet, cuiusvis animum reddit exploratu difficilem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:6)
Verum depressio ipsorum poterit regem fortasse ipsum magis absolutum reddere, sed interim minus tutum, et minus efficacem ad ea quae cupit perficienda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 9:3)
Primo quod haec res negotio minus reddat secreta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 3:4)
Etenim Orci galea, quae politicum vere reddidit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:12)
Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud est, quod amittitur plane rerum analogia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:13)
Adeo ut revera eadem virtute polleat super animum hominis quam alchymistae lapidi suo tribuere solent super corpus humanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:12)
Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:9)
Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne novam praebeat suspicionis ansam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:25)
Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:38)
Ambitio choleram refert, quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi obstructionem patiatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:2)
Doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION