라틴어 문장 검색

Atqui ille intuendus est, voluerit an inciderit, coactus sit an deceptus, odium secutus sit an praemium, sibi morem gesserit an manum alteri commodaverit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 73:4)
Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:3)
Quod vinculum amoris esse debebat, seditionis atque odi causa est, idem velle.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 199:1)
Pudore calcato caedibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit, nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriae memor, non infamiae metuens, inemendabilis, cum ex ira in odium obcalluit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:2)
Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:3)
Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 40:3)
Unde possum scire quantum adversus ignominiam et infamiam odiumque populare constantiae habeas, si inter plausus senescis, si te inexpugnabilis et in- clinatione quadam mentium pronus favor sequitur ?
(세네카, De Providentia, book 1 41:4)
Statum vitae suae reformando subinde in eo novissime manent, in quo illos non mutandi odium sed senectus ad novandum pigra deprendit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:3)
Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 28:1)
In qua civitate erat Areos pagos, religiosissimum iudicium, in qua senatus populus- que senatu similis, coibat cotidie carnificum triste collegium et infelix curia tyrannis angustabatur !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 54:3)
occupat enim nonnumquam odium generis humani.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 133:2)
odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:5)
Cum multis inimicitias gessi et in gratiam ex odio, si modo ulla inter malos gratia est, redii ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 10:2)
numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita optima.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:2)
Nam si illi, qui virtutem sequuntur, avari libidinosi ambitiosique sunt, quid vos estis, quibus ipsum nomen virtutis odio est?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 96:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION