라틴어 문장 검색

reseratae aures sunt, quae posthac secretis alterius ab altero criminibus claudentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 96:1)
hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 19:2)
eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant, recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis promulgavit ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod factum tot annis post captam Capuam non fuerat, ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 196:1)
ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 697:1)
Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset cum a Thracia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 199:1)
veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 311:1)
postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque habeant locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant in parte, quae spectat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장2)
vacvis magnis, ut vacua atria lustrat saucius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4761)
dede neci melior vacva sine 'vacua' hic ad aemulum re- fertur, ut "sola domo maeret vacua", in qua maritus non erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 901)
nam vacuum tum fit quod non fuit ante et repletur item vacuum quod constitit ante, nec tali ratione potest denserier aer nec, si iam posset, sine inani posset, opinor, ipse in se trahere et partis conducere in unum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:12)
Nam tempora oscillationum pyxidis plenae minora sunt quam tempora oscillationum pyxidis vacuae, & propterea resistentia pyxidis plenae in externa superficie major est, pro ipsius velocitate & longitudine spatii oscillando descripti, quam ea pyxidis vacuae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 106:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION