라틴어 문장 검색

non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi, Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia tyrannidis debuistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 437:1)
eas areas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 343:1)
et cum multa, ut adsolet, veritas praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo maturius omnia emanarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 626:1)
quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 171:1)
cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, abi renuntia ergo inquit regi nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 319:1)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
nunc vestigia hic si qua sunt noscitabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 27)
Sed is hac iit, hac socci video vestigium in pulvere, persequar hac.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 234)
attat, singulum video vestigium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 241)
Vestigium hic requiro, qua aufugit quaedam * aestio * Lamp.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 284)
em hac abiit, si vis persequi vestigiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 19)
si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus, usque donec persecutus volpem ero vestigiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 2167)
In ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장12)
Item postea Dianae constituere aedem, quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장15)
Ergo veteres architecti naturae vestigia persecuti indagationibus vocis scandentis theatrorum perfecerunt gradationes, et quaesierunt per canonicam mathematicorum et musicam rationem, ut, quaecumque vox esset in scaena, clarior et suavior ad spectatorum perveniret aures.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 3장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION