라틴어 문장 검색

ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.8)
e quibus et nos aliqua historiae nostrae ecclesiasticae inserere curauimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.3)
Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aeuo praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX].8)
UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].2)
et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX].3)
Hanc mihi historiam etiam quidam eorum, qui ab ipso uiro, in quo facta est, audiere, narrarunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:3)
unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:4)
Exponebantque illi quendam sacrae historiae siue doctrinae sermonem, praecipientes eum, si posset, hunc in modulationem carminis transferre.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:2)
Unde mox abbatissa amplexata gratiam Dei in uiro, saecularem illum habitum relinquere, et monachicum suscipere propositum docuit, susceptumque in monasterium cum omnibus suis fratrum cohorti adsociauit, iussitque illum seriem sacrae historiae doceri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:4)
Haec ideo nostrae historiae inserenda credidimus, ut admoneremus lectorem operum Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:12)
Sed et in hac historia quaedam, quae nos nuper audisse contigit, superadicere commodum duximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 2:3)
Sed et indumenta, quibus Deo dicatum corpus Cudbercti, uel uiuum antea, uel postea defunctum uestierant, etiam ipsa a gratia curandi non uacarunt, sicut in uolumine uitae et uirtutum eius quisque legerit, inueniet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI]. 1:3)
Hanc historiam, sicut a uenerabili antistite Pecthelmo didici, simpliciter ob salutem legentium siue audientium narrandam esse putaui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:11)
De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic historiae inserere commodum fore legentibus reor.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 2:5)
Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem uerborum illius, sed breuioribus strictisque conprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium historiis indere placuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION