라틴어 문장 검색

Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultare, cum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur et misericorditer indicaretur?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 11:6)
quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 14:9)
Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem sed tamen per sanguinem quaerunt;
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:3)
tu autem, ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:4)
Funde pro illo pias et assiduas orationes, sacrifica lacrimas tamquam vulnerati sanguinem cordis et scribe ad eum satisfactionem, petens veniam, quia in eum" peccasti, quod praeter eius consilium et voluntatem de rebus tuis fecisti quod faciendum putasti, non ut te paeniteat tribuisse pauperibus sed eum boni tui operis participem et moderatorem habere noluisse.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 11:4)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
Quippe qui ' rufus' color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una 'ruboris' appellatione, nisi cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et ' igneum' aliquid dicit et 'flammeum' et 'sanguineum' et croceum' et 'ostrinum' et 'aureum.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 6:2)
Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 4:1)
Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia, in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset, coniectisque undique in Alexandrum telis, vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et, domini iam superstitis securus, quasi cum sensus humani solacio animam expiravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, II 5:1)
Neque multo post ad eandem specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura, dolorem cruciatumque vulneris commiserantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 20:1)
Ibi, inquit, ego stirpem ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 23:1)
Inter ignominias militares quibus milites exercebantur, fuisse sanguinis dimissionem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 1:1)
FUIT haec quoque antiquitus militaris animadversio, iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, VIII 2:1)
vel illud quale est quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat, aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XII 8:1)
aluisse in utero sanguine suo nescio quid quod non videret, non alere nunc suo lacte quod videat, iam viventem, iam hominem, iam matris officia inplorantem?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION