라틴어 문장 검색

cum deessent nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum stipendio daret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 146:1)
Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium praetorem - is filius consulis erat - ad Luceriam Graccho succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 155:1)
isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod praesidio Punico tenebatur, venit et ad Beneventum velut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum equitumque manu, altera Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 171:1)
Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 236:1)
nihil eorum Fabium fefellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 238:1)
ubi cum multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent vulnera neque satis inceptu succederet, Fabius omittendam rem parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores instarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 241:2)
vineae inde omniaque alia operum machinationumque genera cum admoverentur, Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occupavit, caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 243:1)
quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 245:1)
consules Marcellus retro unde venerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 250:1)
haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 254:1)
et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca oppidum per eos dies vi captum stativaque ad communita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 255:1)
haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 548:1)
comitia consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 552:1)
creati consules ambo absentes Q. Fabius Maximus, consulis filius, et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 552:2)
his comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules Romam accersiti magistratum inierunt, senatumque de bello ac provinciis suis praetorumque et de exercitibus quibus quique praeessent consuluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 556:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION