라틴어 문장 검색

item in Thessalia fons est profluens, ex quo fonte nec pecus ullum gustat nec bestiarum genus ullum propius accedit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장63)
Namque septentrio, quem Graeci nominant ἄρκτον sive ἑλίκην, habet post se conlocatum custodem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장1)
igitur si plus lingula vectis supra hypomochlion posita sub onus subierit et caput eius propius centrum pressiones habuerit, non poterit onus elevare, nisi, quemadmodum supra scriptum est, examinatio vectis longitudinis per caput neque ductionibus fuerit facta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장13)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
cum enim extra finem centri promoventur, premunt eum locum, ad quem propius accesserunt, quemadmodum in statera pondus, cum examine progreditur ad fines ponderationum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장21)
eaeque arbusculae ita sint temperatae, ut habeant cardines et foramina, quo vectes traiecti versationes earum expediant, uti ante et post et ad dextrum seu sinistrum latus, sive oblique ad angulos opus fuerit, ad id per arbusculas versatis progredi possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장5)
si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장26)
si alternis, post grauiorem sorbitio, post leuiorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 5:3)
Fortasse haec vox, seu post calx, seu post vinum posita, glossema est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).782)
si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 5:5)
propius diligentius, ut et propius res aspice nostras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2181)
). Item p. 170, 5 membrum quod φῦμα vocatur, post tuberculum et 1. 18 vocem φύματα post vero delevi.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).861)
devicta asia subsedit adulter quidam 'sub' pro 'post' accipiunt, ut sit pro 'post possedit'. legitur et 'devictam Asiam':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2681)
"lassam post inclitus armis Vespasianus habet, Titus hinc, post hunc quoque frater;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 54)
post hinc ad naves graditur unum vacat, aut 'post', aut 'hinc', ut post hinc digrediens iubeo frondentia capris arbuta:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5461)

SEARCH

MENU NAVIGATION