라틴어 문장 검색

Solis vero eclipsin noxium esse Christianorum portentum affirmabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:6)
Dux vero, audita legatione cum precibus compertoque Christianorum periculo, in eadem nocte centum circiter equites loricatos, de castris et comitatu suo electos, praemisit [0537A] ad subveniendum desolatis et congregatis Christi fidelibus in Bethlehem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:3)
Cives vero Christiani, cognito eorum adventu, cum hymnis et laudibus et aspersione sanctificati fontis obviam procedentes, laetanter eosdem equites Christianorum susceperunt, oculos et manus eorum deosculantes et haec ad illos referentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 88:5)
Gastum vero sociosque ejus usque ad ascensum rupis cujusdam insecuti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:8)
praedam vero retinentes ad subsequentem Christianorum exercitum perduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:12)
Jerusalem vero nominari audientes, omnes prae laetitia in fletum lacrymarum [0538A] fluxerunt, eo quod tam vicini essent loco sancto desideratae urbis, pro quo tot labores, tot pericula, tot mortis genera perpessi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:15)
Christiani vero videntes regis militiam, urbis munitionem, gentilium contradictionem, muros in circuitu locata obsidione vallant, ducemque Godefridum, quia erat potens consiliis et viribus, cum Teutonicis bello ferocissimis, in latere turris David, ubi major vis defensionis redundabat, ordinant, et una cum eo Tankradum comitem, et Reymundum cum duobus episcopis Italiae ante januam [0538C] ejusdem turris cum suo comitatu sedere decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:4)
Robertus vero Northmannorum princeps, et comes Britannus, juxta muros, ubi est oratorium protomartyris Stephani, in ordine sociorum tabernacula extenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:6)
Reymundus vero comes videns quia alias posset proficere, castra sua ab obsidione [0538D] portarum turris David sustulit, relictis quibusdam sociis ad custodiam portarum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:8)
Vallis vero Josaphat, super quam erat urbs et ejus imminebant aedificia, remansit inobsessa propter locorum difficultatem et vallium profunditatem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:11)
Crastina vero luce primum terris immissa, universi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim David, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 6:1)
reliqui vero ex sociis eorum in fugam conversi, [0540B] per montana viam accelerant in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 8:4)
Praefati vero principes, Giselbertus et Achar, insidiis gentilium trucidati, ad locum obsidionis [0540D] in magna lamentatione referuntur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:6)
Aquam vero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis [0541B] vermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 12:5)
Dissensionem vero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu invaluit propter conventionem solidorum, quos ei injuste comes negaverat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION