라틴어 문장 검색

facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 38:3)
Quod si quis etiam a culpa vacuus in amicitiam eius inciderat, cotidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장3)
Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:4)
At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 9:1)
Casu in meridianum spectaculum incidi lusus expectans et sales et aliquid laxamenti, quo hominum oculi ab humano cruore adquiescunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 3:3)
Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:4)
Si quid est, quo teneris, aut expedi aut incide.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 1:1)
Sed si necessitates ultimae inciderunt, iamdudum exibit e vita et molestus sibi esse desinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:3)
Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:4)
" Nescio," inquis, " quomodo paupertatem iste laturus sit, si in illam inciderit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:1)
" Nec ego, Epicure, an tuus iste pauper contempturus sit divitias, si in illas inciderit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:2)
Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 4:2)
Contentus esto negotiis, in quae descendisti, vel quod videri mavis, incidisti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 4:2)
Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 19:4)
cum in aliquem inertem et hac plebeia unctione contentum incidi, audio crepitum inlisae manus umeris, quae prout plana pervenit aut concava, ita sonum mutat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION