라틴어 문장 검색

Item Cereri extra urbem loco, quo nomine semper homines nisi per sacrificium necesse habeant adire;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장11)
ceterisque diis ad sacrificiorum rationes aptae templis areae sunt distribuendae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장13)
Regiones autem, quas debent spectare aedes sacrae deorum inmortalium, sic erunt constituendae, uti, si nulla ratio inpedierit liberaque fuerit potestas, aedis signumque, quod erit in cella conlocatum, spectet ad vespertinam caeli regionem, uti, qui adierint ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent ad partem caeli orientis et simulacrum, quod erit in aede, et ita vota suscipientes contueantur aedem et orientem caelum ipsaque simulacra videantur exaudientia contueri supplicantes et sacrificantes, quod aras omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 5장1)
haec autem genera propter usum sacrificiorum convertuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장21)
nunc de aris deorum inmortalium, uti aptam constitutionem habeant ad sacrificiorum rationem, dicam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장24)
Eleusine Cereris et Proserpinae cellam inmani magnitudine Ictinos dorico more sine exterioribus columnis ad laxamentum usus sacrificiorum pertexit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말57)
eam non esse idoneam ad lavandum, sed etiam inimicam vitibus, quod apud eum fontem Melampus sacrificiis purgavisset rabiem Proeti filiarum restituissetque earum virginum mentes in pristinam sanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장84)
hodieque quotmensibus magistratus in eum locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena tenetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장77)
Non recte consultus fecisti, ut tam temere nos argue res et res Ecclesiae interdiceres, cum nostrae sit justitiae, ut qui altari serviunt, de altari vivant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:11)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
(불가타 성경, 아모스서, 3장14)
Videte, ne facile hanc mihi saepius objiciatis occasionem, ut qui altari serviunt de altari vivant, cum summa necessitas exigat ut de altari potius Christiani milites pascantur, [0601B] quam Sarraceni vi de sepulcro munera fidelium asportent et dividant, et non miles noster vel sacerdos contingat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:2)
et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:3)
" Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 2:9)
Vesta vero pro religione, quia nullum sacrificium sine igne est, unde et ipsa et Ianus in omnibus sacrificiis invocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2923)
hostia dextra hostiae dicuntur sacrificia quae ab his fiunt qui in hostem pergunt, victimae vero sacrificia quae post victoriam fiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3341)

SEARCH

MENU NAVIGATION