라틴어 문장 검색

adhuc quidam nullam esse naturalem putant eloquentiam, nisi quae sit cotidiano sermoni simillima, quo cum amicis, coniugibus, liberis, servis loquamur, promere animi voluntatem arcessiti et elaborati requirente;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 206:1)
Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
ne quisquam in castris panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae exercitum insequerentur, ne miles hastatus aut gregarius in castris neue in agmine seruum aut iumentum haberet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장4)
Ad hoc populo Romano iam a principio imperi melius visum amicos quam seruos quaerere, tutiusque rati volentibus quam coactis imperitare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장7)
Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:2)
intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam regum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:6)
"Si beatum se dixerit ille turpiter dives et ille multorum dominus sed plurium servus, beatus sua sententia fiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 22:3)
Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 8:2)
" Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 14:6)
non vides, quam multos servos valentissimos habeas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:5)
Non turba servorum lecticam tuam per itinera urbana ac peregrina portantium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 10:7)
Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in servum potest cadere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:5)
Quid est enim eques Romanus aut libertinus aut servus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:6)
Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum,neminem servum non ex regibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 4:3)
Seneca Lucilio suo salutem Libenter ex is, qui a te veniunt, cognovi familiariter te cum servis tuis vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 471)

SEARCH

MENU NAVIGATION