라틴어 문장 검색

Non enim propter sacramentum fidelis omnipotens Deus, sed propter Deum etiam sacramentum fidele est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:4)
Odo rex placitum cum suis fidelibus habuit, volens partem regni, quam eius fideles tenuerant, Karolo concedere.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:5)
item Iohannes primicerius et seruans locum sanctae sedis apostolicae, et Iohannes seruus Dei, consiliarius eiusdem apostolicae sedis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:2)
Fidelis homo suam recipit vim, tradens se in Dei fidelis manus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:6)
Qui ubi Romam peruenit, cuius sedi apostolicae tempore illo Uitalianus praeerat, postquam itineris sui causam praefato papae apostolico patefecit, non multo post et ipse, et omnes pene qui cum eo aduenerant socii, pestilentia superueniente deleti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 1:5)
Unde enim vobis, ut oblationes et munera fidelium tam libere et potenter a Dominico sepulcro tollatis, in cibos delicatos componatis, et minime fidelium necessitati subveniatis?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 121:5)
Itaque jussu domini apostolici frater Mauri tius Hierosolymam profectus, Baldewinum regem universamque Ecclesiam in verbo domini apostolici salutavit, benedictionem dedit, et audire in omni justitia et veritate regem et filios sanctae Ecclesiae Deo obedientes se asseruit, et mala omnia in bonum [0595A] apostolica auctoritate velle commutare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:2)
Tum Bonifatius consiliarius apostolici papae, et alii perplures, qui eum temporibus Agathonis papae ibi uiderant dicebant ipsum esse episcopum, qui nuper Romam accusatus a suis, atque ab apostolica sede iudicandus aduenerit:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:12)
Ipsis etiam fidelibus in magna gloria repedantibus ad populum suum, et tentoria in pratis Antiochiae relicta, Turci, qui obsessi auxilium attritae multitudinis operiebantur, in moenibus suis stantes, contemplabantur a longe victrices aquilas fidelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:9)
Post haec rex et universi fideles ad id belli negotium adunati, et communione Dominici corporis et sanguinis muniti, ad [0652C] sex millia in sexta feria urbem Japhet egressi sunt, Lithardo Cameracensi, quia prudens et fidelis erat, cum viris trecentis contra virtutem navalem in ipsa civitate relicto.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:3)
scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION