라틴어 문장 검색

nam et ipsa multitudine equitum peditumque prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat iter, plurimi in eam inferebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 417:3)
deinde, postquam signa ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen metu in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 457:1)
et Amynandro, rege Athamanum, adiuncto profecti Cercinium obsedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 466:2)
Philippus iam suis vallo appropinquantibus receptui cani iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 481:1)
cum Atheniensium qui a Philippo obsidebantur legati auxilium a senatu petissent, et id senatus ferendum censuisset, plebe quod tot bellorum continuus labor gravis erat dissentiente, tenuit auctoritas patrum ut sociae civitati ferri opem populus quoque iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha5)
aboedeni a Philippo obsessi ad exemplum Saguntinorum suos seque occiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha8)
nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 152:3)
Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 225:1)
cum iam adpropinquaret urbi velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 6:1)
cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum vicissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 85:1)
deinde, ut adpropinquabat hostis, et praeterquam quod caedebantur aversi nec, nisi defenderentur, servari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 91:1)
sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 238:1)
iam castro Mutilo appropinquabat cum, veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 456:1)
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 471:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION