라틴어 문장 검색

— Iamiam nec maxima Iuno, Nec Saturnius haec oculis pater adspicit aequis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 59:1)
Perturbati animi, mens in maerore metuque, Triste supercilium, furiosus vultus et acer, Sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, Creber spiritus aut ingens raroque coortus, Sudorisque madens per collum splendidus humor, Tenuia sputa, minuta, croci contacta colore, Salsoque per fauces raucas vix edita tussis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 11:3)
Contingebat in eo, quod plerisque contra solet, ut maiora omnia re quam fama viderentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 33:5)
Denique Mulciber, et ipse ferens altissima caeli, *Contingunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 2:5)
Cum procul aspiciunt hostes accedere ventis Navibus velivolis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 10:3)
Tecum autem, Vetti, cui soli perfectionem disciplinarum omnium contigit optinere, non tam exemplis quam ratione tractandum est, quae et me tacente clam te esse non poterit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 8:1)
Quis enim umquam edendo plurimum mente sauciatus est, quod in bibendo contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:3)
Hoc vero vel manifestissimam aestimationis meae habet adsertionem, quod quaecumque nimium algentibus, eadem contingunt ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:1)
multis autem et morbus ille quem παράλυσιν Graeci vocant sic nimio vino ut multo algore contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 9:4)
et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto vino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 20:2)
Quod maxime probatur, quia mulieribus, cum purgantur, etiam algere contingit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 9:3)
Quod muliebre corpus iuvabat ardentes viros, non caloris erat sed pinguis carnis et oleo similioris, quod non in illis contingeret ex calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 10:1)
Et si pars anterior, ait ille, humidior est, cur calvitium patitur, quod non nisi ex siccitate contingit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 2:4)
Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
Hinc est quod et vigiliis aetas gravior afficitur, quia somnus, qui maxime ex humore contingit, de naturali nascitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION