라틴어 문장 검색

Nam cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus necne, in nostra potestate est, non reddere viro bono non licet, modo id facere possit sine iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:4)
Acceptorum autem beneficiorum sunt dilectus habendi, nec dubium, quin maximo cuique plurimum debeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:1)
quae beneficia aeque magna non sunt habenda atque ea, quae iudicio, considerate constanterque delata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:4)
Sed in collocando beneficio et in referenda gratia, si cetera paria sunt, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 65:5)
Magna etiam illa communitas est, quae conficitur ex beneficiis ultro et citro datis acceptis, quae et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 74:4)
Sed si contentio quaedam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum sit officii, principes sint patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus,proximi liberi totaque domus, quae spectat in nos solos neque aliud ullum potest habere perfugium, deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum communis etiam fortuna plerumque est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:1)
Pompeius, multis audientibus hoc tribuit, ut diceret frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi meo in rem publicam beneficio, ubi triumpharet, esset habiturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:5)
in quibus plus etiam quam in his operae studiique ponendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:7)
danda vero opera, ut et amicos et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:2)
Quae enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt, removent ab oculis ipsique necessitati dant operam ut quam occultissime pareant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 163:2)
liberis dare operam re honestum est, nomine obscenum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:3)
Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcumque aderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:2)
In omni autem actione suscipienda tria sunt tenenda, primum ut appetitus rationi pareat, quo nihil est ad officia conservanda accommodatius, deinde ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus, ut neve maior neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:1)
Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:3)
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad legendi, sed etiam ad scribendi studium excitaverunt, tamen interdum vereor, ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION