라틴어 문장 검색

nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt quam Q. Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes iniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 536:1)
id enim victoris et victi esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 645:3)
ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant, Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope accidissent, exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae, parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis convocandos Aetolos ad concilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 333:2)
ex victoribus mille quadringentos octoginta quattuor cecidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 431:2)
et illo quidem die victores direptis hostium castris cum magna praeda in sua reverterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 501:1)
victores usque ad castra secuti ceciderunt terga;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 334:1)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 228:1)
ita victor exercitus renovata priore gloria Tarraconem est perductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 482:2)
victorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:2)
victores confestim secuti circumsidunt urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut vi expugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 222:1)
nam neque Romanos posse aequum censere, adversus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea victorem veniam per sororem impetrabilem fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 302:2)
Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum , exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 223:1)
castra sunt victori receptaculum, victo perfugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 499:2)
bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 113:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION