라틴어 문장 검색

cernenda autem sunt diligenter, ne fallant ea nos vitia quae virtutem videntur imitari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:1)
Amicitiae autem caritate et amore cernuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:2)
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis ea cernere videatur aut tractare plane manu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:7)
quae videlicet ille non ex agri consitura, quam cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 46:5)
Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:2)
Cum omnes flagrarent cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 2:1)
Atque hoc eo magis est in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:1)
ea sunt enim demum non ferenda in mendacio, quae non solum ficta esse, sed ne fieri quidem potuisse cernimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 44:6)
Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine exemplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur quale esset id, quod ratio oratioque describeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 107:1)
4.12.61 An non cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 52:3)
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:1)
hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:3)
Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangen tranatare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:1)
quibus amputatis cernis profecto quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 5:3)
atque eos omnis, quos commemoravi, his studiis flagrantis senes vidimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION