라틴어 문장 검색

praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 43:2)
cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 243:1)
itaque plerique praecipites per vastam altitudinem prolapsi aut debilitati exanimantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 284:1)
numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per omnes amfractus montium fugaque et caedes fuit, et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 288:1)
ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati mox in deditionem concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 14:2)
totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 605:2)
quantum in altitudinem egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca excipiebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 258:2)
postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis - Donucam vocant - concesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:2)
dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis derupta erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 161:2)
Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:2)
tertio die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 237:1)
ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus altitudine amnis . . . mansit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:1)
terret et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei amnis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 73:2)
cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 114:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION