라틴어 문장 검색

Rex igitur intelligens Turcorum audaciam nimium aggravasse, longe lateque praedam contraxisse, ab assultu raro quievisse, vehementer indignatus convocat universos qui erant in circuitu Jerusalem et omnium civitatum quas possidebat, et ad septingentos congregans equites, peditum quatuor millia, peregrino exercitui jurat et contestatur non ultra Rotgerum et remotos conchristianos principes praestolari, nec longius pati Turcorum arrogantiam et calumnias.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:1)
Turci vero astuti hoc per latores comperto, tentoriis sublatis, in montem Thabor secesserunt, ac si regem metuentes et fugam maturantes, cum eo bellum committere non auderent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 22:3)
Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, civitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, ejusdem civitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locaverunt, plurimam vim, minas et terrores civibus inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:2)
- Quod Baldewinus rex cum manu parva profectus sit in montem Sina.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 41:2)
In anno tertio postquam rex Baldewinus nuptias supra dictas regaliter celebravit, tempore autumni ducentis equitibus et quadringentis assumptis peditibus, profectus est ad montem Oreb, qui vulgo [0707D] appellatur Orel, ubi praesidium novum curriculo dierum decem et octo firmavit, ut sic potentius terram Arabum expugnaret, et non ultra mercatoribus transitus hinc et hinc daretur, nisi ex regis gratia et licentia;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:1)
Sed rogatus eorum nuntiis ad se praemissis, minime ascendit, ne scilicet monachi suspecti propter catholicum regem a gentilibus de montis habitatione pellerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 42:7)
- Rex Baldewinus suorum monitionibus a monte Sina revertitur Jerusalem providus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 43:2)
Eadem denique die a monte Olivarum dominus Patriarcha cum clero suo post Palmarum consecrationem descenderat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 58:1)
His miseriis et caedibus auditis in Jerusalem et circuitu ejus, rex et dominus patriarcha Germundus, cum omnibus viris, magnis afflicti sunt doloribus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 66:4)
Nam, cum Dominus descendisset de celo monte,occurit ei quidam leprosus, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:4)
Esto magis similis illius et sequere eum qui salit super montes, et transilit super colles, prospiciens per fenestras, eminens super retia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:25)
Ostendit in monte posito omnia regna orbis terrae in momento temporis (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:19)
Itaque qui sequuntur ea, in monte sibi esse videntur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:23)
Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circuitus labiis meis (Ps. CXL, 3).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:2)
Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Dei vivi Hierusalem quae in coelo est, et decem millibus laetantium Angelorum, et Ecclesiarum primitivarum, quae scriptae sunt in coelo (Hebr.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION