라틴어 문장 검색

qui consulatum petivit numquam, factus consul est bis, primum ante tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene sero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:3)
At C. Blossius Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me, quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio, deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam afferebat, quod tanti . Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet sibi faciendum putaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:2)
videmus Papum Aemilium C. Luscino familiarem fuisse (sic a patribus accepimus) bis una consules, collegas in censura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:1)
non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
atque id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:11)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 5:1)
His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:4)
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix post eum fuit consul.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 4:1)
Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consuler.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 4:2)
ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 16장 1:6)
atqui hic Livius [qui] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 1:1)
In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl annos natus Ennius fuerit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:1)
quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:2)
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION