라틴어 문장 검색

ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere aut detractantis cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 5:1)
neque Hannibal detractavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:2)
nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis ignaviaeque pereat, nomina eorum qui detractatae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri ad me iubebo, citatosque singulos iure iurando adigam, nisi quibus morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia facient, capturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 202:1)
se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque populi sub regibus fuissent suae dicionis essent, nec iam libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 373:1)
ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detrectavit pugnam, extemplo instructae acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 300:1)
nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis qui nati in spem honorum erant honores detrectantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 90:1)
nec Flaccus consulesque certamen detrectavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 141:2)
sed hostis detrectabat pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 249:2)
nec detractavit Hannibal, ut signa portis efferri vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 22:2)
duodecim aliarum coloniarum quae detractaverunt imperium mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque retineri neque appellari a consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 159:1)
nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 191:2)
Ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente ne detrectarent certamen consederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 188:1)
qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 366:1)
quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 415:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION