라틴어 문장 검색

datus est Aristides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:3)
in propriis ut lautissima eligamus, in translatis ut similitudinem secuti verecunde utamur alienis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장2)
neque vero nobis cupientibus atque exoptantibus fructus oti datus est ad eas artis, quibus a pueris dediti fuimus, celebrandas inter nosque recolendas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:3)
Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vitu- perandi [refellendi];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 158:1)
Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad discendum, magistrum autem, quem vellet, eligeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:1)
sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 33:3)
neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix, qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 57:3)
Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:1)
Genus igitur dicendi est eligendum, quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum delectet, sed etiam sine satietate delectet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 97:1)
id inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus, tamen eum perpetuare verba nolimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 181:3)
Ita caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in comparando difficile ad eligendum sit, quid maxime velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:5)
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:5)
Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:6)
quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 82:1)
Duos consanguineos arietes inde eligi Praeclarioremque alterum immolare me;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 66:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION