라틴어 문장 검색

id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 45:4)
illos otiosos vocas, quibus apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in frontem compellitur ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:2)
Alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 106:12)
quorundam ultima senectus, dum in novas spes ut iuventa disponitur, inter conatus magnos et improbos invalida defecit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 120:6)
Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:1)
Quid enim est, cur reges consenuerint liberisque ac nepotibus tradiderint regna, tyrannorum exsecrabilis ac brevis potestas sit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:2)
pudebit te subito deficere et ex tanta orationis magnitudine desciscere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:2)
cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima, ex infirmis fluidis- que contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris, aestus, laboris impatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, alimenta metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:6)
Etiam cum potentes et imperio editi et consensu servientium validi nocere intendent, tam citra sapientiam omnes eorum impetus deficient, quam quae nervo tormentis- ve in altum exprimuntur, cum extra visum exsilierint, citra caelum tamen flectuntur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 16:5)
Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 104:1)
Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:4)
in eadem causa sunt siti fameque tabidi et quibus exsangue corpus est maligneque alitur et deficit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 100:1)
Notissima vox est eius qui in cultu regum consenuerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 180:1)
postquam inter harenas radices quoque et herbae defecerant apparuitque inops etiam animalium solitudo, decimum quemque sortiti alimentum ha- buerunt fame saevius.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 123:2)
Postea Timagenes in contubernio Pollionis Asinii consenuit ac tota civitate direptus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 142:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION