라틴어 문장 검색

Pugnant materque sororque, et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:7)
Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo, congrediturque ferox.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:3)
angebar ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 7:2)
Convellere pugnat, nec quicquam nisi summa movet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:3)
ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:6)
Crudelior ipso sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:22)
Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro si non urna, tamen iunget nos littera:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:23)
Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, si modo naturae formam concedimus illi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:1)
Tutius est igitur fictis contendere verbis, quam pugnare manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 3:4)
sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:12)
ego Telephon hasta pugnantem domui, victum orantemque refeci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 17:2)
decimo demum pugnavimus anno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 20:3)
non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:3)
Mittitur Astyanax illis de turribus, unde pugnantem pro se proavitaque regna tuentem saepe videre patrem monstratum a matre solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:3)
Surgit Alemonides tacitaque recentia mente visa refert, pugnatque diu sententia secum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION