라틴어 문장 검색

Describit enim eos, quibus obvius fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 3:1)
His iocamur ludimus amamus dolemus querimur irascimur, describimus aliquid modo pressius modo elatius, atque ipsa varietate temptamus efficere, ut alia aliis quaedam fortasse omnibus placeant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 3:1)
Alibi pratulum, alibi ipsa buxus intervenit in formas mille descripta, litteras interdum, quae modo nomen domini dicunt modo artificis:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 35:1)
Vides quot versibus Homerus, quot Vergilius arma hic Aeneae Achillis ille describat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 43:1)
Patere me videre titulum tuum, patere audire describi legi venire volumina Tranquilli mei.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 3:2)
Legitur describitur cantatur etiam, et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 10:1)
Possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 22 1:2)
nec qui descripsit corrumpi semina matrum, Eubius, impurae conditor historiae, nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, nec qui concubitus non tacuere suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1193)
101. Nihil nos iuvabit indicia describere, si oecologici discriminis humanam radicem haud agnoverimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 136:1)
Etiam hanc ob rem maximi est momenti ut incolarum loci opinio urbibus describendis instruendisque semper illigetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 196:4)
Licet haec rerum contemplatio in se ipsa nobis iam demonstret cursum nobis esse immutandum atque nobis quaedam esse suscipienda patefaciat, magna dialogi curricula describere nunc contendimus, quae nos adiuvent ad nostri interitus, in quem vergimus, complicationem deserendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 213:2)
177. Cum fieri possit ut humanae facultates absque officii conscientia adhibeantur, quisque Status sine cunctatione munus intra propriam regionem gerere debet describendi, coordinandi, vigilandi ac sanciendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:1)
Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
Textus Graecus descripsit eam ut aquam pistèn, id est aquam « fidelem ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:5)
Patres tamquam unum corpus fidem descripserunt, corpus veritatis, varia continens membra, per analogiam cum Christi corpore eiusque in Ecclesia continuatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION