라틴어 문장 검색

Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant ;
(세네카, 행복론, Liber IV 118:1)
Inter se enim utrumque comparabo.
(세네카, 행복론, Liber IV 173:2)
si dantem et accipientem comparaveris, quorum animi et per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma.
(세네카, 행복론, Liber V 15:4)
Quod comparatur, sine altero non intellegitur ;
(세네카, 행복론, Liber V 55:8)
dum extraordinaria concupiscit imperia, dum provincias, ut eligat, distribuit, dum ita cum tertio rem publicam dividit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut salvus esse non posset nisi beneficio servitutis.
(세네카, 행복론, Liber V 95:3)
licet mihi inter se comparare, quantum profuerit mihi quisque aut quantum nocuerit, tum pronuntiare, utrum plus debeatur mihi an de- beam.
(세네카, 행복론, Liber VI 26:5)
" Opto, in eo statu sit, quo semper beneficia distribuat, numquam desideret ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:2)
Egregie enim hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, etiam si maximis comparetur, solet plus prodesse, si pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.
(세네카, 행복론, Liber VII 4:1)
Hac regula vitae opera distribuat;
(세네카, 행복론, Liber VII 11:2)
Video uniones non singulos singulis auribus comparatos ;
(세네카, 행복론, Liber VII 51:1)
Nihilo minus tamen more optimorum parentium, qui maledictis suorum in- fantium arrident, non cessant di beneficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, sed aequali tenore bona sua per gentes populosque distribuunt;
(세네카, 행복론, Liber VII 150:1)
vitam unusquisque quam multis distribuit !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:5)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 124:2)
cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 125:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION