라틴어 문장 검색

Haut doctis dictis certantes nec maledictis, Miscent inter sese inimicitiam agitantes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 5:4)
Usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat a quo discerem praetermonstrantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 7:1)
Rex vester regem nostrum quid ei proponendum aut petendum esset docuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 26:2)
Quid etiam rex iste fortasse faciet, postquam consilium sanum aut tempus idem eum prospicere rebus suis docuerit, quemadmodum pater fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 3:11)
Prudentia autem eius per frequentes e periculis emersiones (quae subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi, sed et indole propria oculi mentis eius non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad obiecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:4)
Atque quam in inveniendo adhibemus humilitatem, eandem et in docendo sequuti sumus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:8)
partim docendi gratia, partim in usum praesentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:4)
Sexta tandem pars operis nostri (cui reliquae inserviunt ac ministrant) eam demum recludit et proponit philosophiam, quae ex hujusmodi (qualem ante docuimus et paravimus) inquisitione legitima et casta et severa educitur et constituitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:1)
Rationem humanam, qua utimur ad naturam, anticipationes naturae (quia res temeraria est et praematura), at illam rationem quae debitis modis elicitur a rebus, interpretationem naturae, docendi gratia, vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 54:1)
Iis (docendi gratia) nomina imposuimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 80:2)
Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:5)
Huic autem vanitati nonnulli ex modernis summa levitate ita indulserunt, ut in primo capitulo Geneseos, et in libro Job, et aliis Scripturis sacris, philosophiam naturalem fundare conati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:7)
traducentes et perperam torquentes ea, quae de divinis mysteriis in Scripturis sacris adversus rimantes secreta divina dicuntur, ad occulta naturae, quae nullo interdicto prohibentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:3)
erratis, nescientes Scripturas et potestatem Dei:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:16)
at pretia et praemia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION