라틴어 문장 검색

Nec mora, his quatuor conjunctis et conspiratis in Christi nomine ex admonitione Veneti ad omnem assultum urbis, viginti milites Tankradi in momento eis adjuncti sunt, unanimiter sic conspirati, ut ex machina hac compositam turrim urbis penetrare, aut certe ante eamdem turrim in eodem loco vellent deperire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:8)
Patriarcha autem Dagobertus et Tankradus ibidem mortem ducis audientes, in unum conspiraverunt, nihil de civitate Caiphas Geldemaro Carpenel se daturos, sed de ea ad velle acturos;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:1)
de Jerusalem quoque, regno Godefridi ducis, similiter per [0582C] omnia pro velle deinceps licenter consulere ac disponere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:2)
- Baldewinus liberare volens Boemundum, nihil proficit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 57:2)
quem tamen longius persequi dubitans propter dolos falsorum Christianorum, aut insidias hostium, et quia non multos habebat milites, Malatinam reversus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:5)
Baldewinus benigne legationi et verbis eorum aurem adhibuit, promittens se post non multum temporis, rebus suis ordinatis, Jerusalem velle descendere et, Deo prosperante, regnum consilio eorum suscipere atque disponere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:9)
cui milites universi civitatisque custodes ad salutandum occurentes, urbem ei obtulerunt, si princeps aut dominus illius fieri voluisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:6)
Sed nihil congregatas nationes metuens, iter inceptum continuare non dubito;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:8)
Qui vero dubitant, et formidolosi sunt, de [0586A] loco mecum pedem non moventes, quo tutum illis videtur, revertantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:11)
Baldewinus, his nimis et tam saevo rumore imperterritus, omnia in Christi nomine se tolerare profitetur, et nunquam pro tot nationum millibus in unum collectis iter suum in Jerusalem velle differre, sed usque ad sanguinem et mortem cum illis dimicare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:4)
sicque crastina die solerti providentia quodque periculum tutius inirent, ac pro nomine Jesu martyrium [0587A] recipientes, nihil tolerare dubitarent adversi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:14)
Ubi Tankradum ab Jerusalem in ira reversum, quia urbem intrare non potuit, in obsidione reperientes, nuntiaverunt ei Baldewinum [0589A] adesse, et regnum Jerusalem velle obtinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:3)
quibus flamma immissa experiri voluit utrum prae nimia angustia fumi et caloris prodiret a tetris et inauditis antris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:3)
quin omnia loca regionis illis in beneficiis concedere, et eorum consiliis universa agere velle.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:12)
In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION