라틴어 문장 검색

quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:2)
post haec quaedam de his quae ab Homero sumpta sunt ostendam non ipsum ab Homero tulisse, sed prius alios inde sumpsisse, et hunc ab illis, quos sine dubio legerat, transtulisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:3)
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:1)
Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
Vexare autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiore est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:4)
sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, quassare etiam quam quatere gravius violentiusque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:2)
Numquid dubium est quin equitem in hoc loco ipsum equum dixerit, cum addidisset illi epitheton quadrupes?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 10:3)
Ego te Aristidi in aequitate praepono, sine dubio verba laudem sonantia ad notam vituperationis suae uterque tracturus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 17:4)
Si enim fuerit ultimi suci isto uberior multitudo, hanc a se repellit pars corporis illa quae sanior est, et sine dubio labitur in infirmam quae vires non habet repellendi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 25:1)
Ait enim pecudes simplici uti cibo, et ideo expugnari difficilius earum quam hominum sanitatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 6:2)
Unde et haec aetas ad flexum fit difficilior, quod est indicium siccitatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 19:2)
delapsum vero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu altera in aquae substantia est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:2)
Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
Inde hoc genus cibi difficile digeritur, unde putas ei digestionem ante provisam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:2)
Hesiodus, cum ad medium dolii perventum est, conpercendum, et ceteris eius partibus ad satietatem dicit abutendum, optimum vinum sine dubio significans quod in dolii medietate consisteret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION